11 |
LIBER IESU FILII SIRACH |
Syrach - Wycliffe Bible(14c) |
Ecclesiasticus - Douay Rheims(17c) |
Reference |
29 | Malitia horæ oblivionem facit luxuriæ magnæ, et in fine hominis denudatio operum illius. |
|
| Care in choosing friends. Sir.11.29-14.2 |
30 | Ante mortem ne laudes hominem quemquam: quoniam in filiis suis agnoscitur vir. |
|
| |
31 | Non omnem hominem inducas in domum tuam: multæ enim sunt insidiæ dolosi. |
|
| |
32 | Sicut enim eructant præcordia fœtentium, et sicut perdix inducitur in caveam, et ut caprea in laqueum: sic et cor superborum, et sicut prospector videns casum proximi sui. |
|
| |
33 | Bona enim in mala convertens insidiatur, et in electis imponet maculam. |
|
| |
34 | A scintilla una augetur ignis, et ab uno doloso augetur sanguis: homo vero peccator sanguini insidiatur. |
|
| |
35 | Attende tibi a pestifero, fabricat enim mala, ne inducat super te subsannationem in perpetuum. |
|
| |
36 | Admitte ad te alienigenam: et subvertet te in turbine, et abalienabit te a tuis propriis. |
|
| |
1 | Si benefeceris, scito cui feceris, et erit gratia in bonis tuis multa. |
|
| |
2 | Benefac justo, et invenies retributionem magnam: et si non ab ipso, certe a Domino. |
|
| |
3 | Non est enim ei bene qui assiduus est in malis, et eleemosynas non danti: quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et misertus est pœnitentibus. |
|
| |
4 | Da misericordi, et ne suscipias peccatorem: et impiis et peccatoribus reddet vindictam, custodiens eos in diem vindictæ. |
|
| |
5 | Da bono, et non receperis peccatorem. |
|
| |
6 | Benefac humili, et non dederis impio: prohibe panes illi dari, ne in ipsis potentior te sit: |
|
| |
7 | nam duplicia mala invenies in omnibus bonis quæcumque feceris illi, quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et impiis reddet vindictam. |
|
| |
8 | Non agnoscetur in bonis amicus, et non abscondetur in malis inimicus. |
|
| |
9 | In bonis viri, inimici illius in tristitia: et in malitia illius, amicus agnitus est. |
|
| |
10 | Non credas inimico tuo in æternum: sicut enim æramentum æruginat nequitia illius: |
|
| |
11 | et si humiliatus vadat curvus, adjice animum tuum, et custodi te ab illo. |
|
| |
12 | Non statuas illum penes te, nec sedeat ad dexteram tuam, ne forte conversus in locum tuum, inquirat cathedram tuam, et in novissimo agnosces verba mea, et in sermonibus meis stimuleris. |
|
| |
13 | Quis miserebitur incantatori a serpente percusso, et omnibus qui appropiant bestiis? et sic qui comitatur cum viro iniquo, et obvolutus est in peccatis ejus. |
|
| |
14 | Una hora tecum permanebit: si autem declinaveris, non supportabit. |
|
| |
15 | In labiis suis indulcat inimicus, et in corde suo insidiatur ut subvertat te in foveam. |
|
| |
16 | In oculis suis lacrimatur inimicus, et si invenerit tempus, non satiabitur sanguine. |
|
| |
17 | Et si incurrerint tibi mala, invenies eum illic priorem. |
|
| |
18 | In oculis suis lacrimatur inimicus, et quasi adjuvans suffodiet plantas tuas. |
|
| |
19 | Caput suum movebit, et plaudet manu, et multa susurrans commutabit vultum suum. |
|
| |
1 | Qui tetigerit picem inquinabitur ab ea: et qui communicaverit superbo induet superbiam. |
|
| |
2 | Pondus super se tollat qui honestiori se communicat, et ditiori te ne socius fueris. |
|
| |
3 | Quid communicabit cacabus ad ollam? quando enim se colliserint, confringetur. |
|
| |
4 | Dives injuste egit, et fremet: pauper autem læsus tacebit. |
|
| |
5 | Si largitus fueris, assumet te: et si non habueris, derelinquet te. |
|
| |
6 | Si habes, convivet tecum, et evacuabit te: et ipse non dolebit super te. |
|
| |
7 | Si necessarius illi fueris, supplantabit te, et subridens spem dabit, narrans tibi bona, et dicet: Quid opus est tibi? |
|
| |
8 | Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis et ter: et in novissimo deridebit te, et postea videns derelinquet te, et caput suum movebit ad te. |
|
| |
9 | Humiliare Deo, et exspecta manus ejus. |
|
| |
10 | Attende ne seductus in stultitiam humilieris. |
|
| |
11 | Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducaris. |
|
| |
12 | Advocatus a potentiore, discede: ex hoc enim magis te advocabit. |
|
| |
13 | Ne improbus sis, ne impingaris: et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem. |
|
| |
14 | Ne retineas ex æquo loqui cum illo, nec credas multis verbis illius: ex multa enim loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditistuis. |
|
| |
15 | Immitis animus illius conservabit verba tua: et non parcet de malitia, et de vinculis. |
|
| |
16 | Cave tibi, et attende diligenter auditui tuo, quoniam cum subversione tua ambulas: |
|
| |
17 | audiens vero illa, quasi in somnis vide, et vigilabis. |
|
| |
18 | Omni vita tua dilige Deum, et invoca illum in salute tua. |
|
| |
19 | Omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi. |
|
| |
20 | Omnis caro ad similem sibi conjungetur, et omnis homo simili sui sociabitur. |
|
| |
21 | Si communicabit lupus agno aliquando, sic peccator justo. |
|
| |
22 | Quæ communicatio sancto homini ad canem? aut quæ pars diviti ad pauperem? |
|
| |
23 | Venatio leonis onager in eremo: sic et pascua divitum sunt pauperes. |
|
| |
24 | Et sicut abominatio est superbo humilitas, sic et execratio divitis pauper. |
|
| |
25 | Dives commotus confirmatur ab amicis suis: humilis autem cum ceciderit, expelletur et a notis. |
|
| |
26 | Diviti decepto multi recuperatores: locutus est superbia, et justificaverunt illum. |
|
| |
27 | Humilis deceptus est, insuper et arguitur: locutus est sensate, et non est datus ei locus. |
|
| |
28 | Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent. |
|
| |
29 | Pauper locutus est, et dicunt: Quis est hic? et si offenderit, subvertent illum. |
|
| |
30 | Bona est substantia cui non est peccatum in conscientia: et nequissima paupertas in ore impii. |
|
| |
31 | Cor hominis immutat faciem illius, sive in bona, sive in mala. |
|
| |
32 | Vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies, et cum labore. |
|
| |
1 | Beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo, et non est stimulatus in tristitia delicti. |
|
| |
2 | Felix qui non habuit animi sui tristitiam, et non excidit a spe sua. |
|
| |