11 |
LIBER IESU FILII SIRACH |
Syrach - Wycliffe Bible(14c) |
Ecclesiasticus - Douay Rheims(17c) |
Reference |
7 | Priusquam interroges, ne vituperes quemquam: et cum interrogaveris, corripe juste. |
|
| Caution. Sir.11.7-28 |
8 | Priusquam audias, ne respondeas verbum: et in medio sermonum ne adjicias loqui. |
|
| |
9 | De ea re quæ te non molestat, ne certeris: et in judicio peccantium ne consistas. |
|
| |
10 | Fili, ne in multis sint actus tui: et si dives fueris, non eris immunis a delicto. Si enim secutus fueris, non apprehendes: et non effugies, si præcucurreris. |
|
| |
11 | Est homo laborans et festinans, et dolens: impius, et tanto magis non abundabit. |
|
| |
12 | Est homo marcidus egens recuperatione, plus deficiens virtute, et abundans paupertate: |
|
| |
13 | et oculus Dei respexit illum in bono, et erexit eum ab humilitate ipsius, et exaltavit caput ejus: et mirati sunt in illo multi, et honoraverunt Deum. |
|
| |
14 | Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas, a Deo sunt: |
|
| |
15 | sapientia, et disciplina, et scientia legis, apud Deum: dilectio, et viæ bonorum, apud ipsum. |
|
| |
16 | Error et tenebræ peccatoribus concreata sunt: qui autem exsultant in malis consenescunt in malo. |
|
| |
17 | Datio Dei permanet justis, et profectus illius successus habebit in æternum. |
|
| |
18 | Est qui locupletatur parce agendo, et hæc est pars mercedis illius. |
|
| |
19 | In eo quod dicit: Inveni requiem mihi, et nunc manducabo de bonis meis solus: |
|
| |
20 | et nescit quod tempus præteriet, et mors appropinquet, et relinquat omnia aliis, et morietur. |
|
| |
21 | Sta in testamento tuo, et in illo colloquere, et in opere mandatorum tuorum veterasce. |
|
| |
22 | Ne manseris in operibus peccatorum: confide autem in Deo, et mane in loco tuo. |
|
| |
23 | Facile est enim in oculis Dei subito honestare pauperem. |
|
| |
24 | Benedictio Dei in mercedem justi festinat, et in hora veloci processus illius fructificat. |
|
| |
25 | Ne dicas: Quid est mihi opus? et quæ erunt mihi ex hoc bona? |
|
| |
26 | Ne dicas: Sufficiens mihi sum: et quid ex hoc pessimabor? |
|
| |
27 | In die bonorum ne immemor sis malorum, et in die malorum ne immemor sis bonorum: |
|
| |
28 | quoniam facile est coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas. |
|
| |