katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

Relations with others. Sir.7.18-36

HOME | Notes
7 LIBER IESU FILII SIRACH Syrach - Wycliffe Bible(14c) Ecclesiasticus - Douay Rheims(17c) Reference
18Memento iræ, quoniam non tardabit. Relations with others. Sir.7.18-36
19Humilia valde spiritum tuum, quoniam vindicta carnis impii ignis et vermis.  
20Noli prævaricari in amicum pecuniam differentem, neque fratrem carissimum auro spreveris.  
21Noli discedere a muliere sensata et bona, quam sortitus es in timore Domini: gratia enim verecundiæ illius super aurum.  
22Non lædas servum in veritate operantem, neque mercenarium dantem animam suam.  
23Servus sensatus sit tibi dilectus quasi anima tua: non defraudes illum libertate, neque inopem derelinquas illum.  
24Pecora tibi sunt, attende illis: et si sunt utilia, perseverent apud te.  
25Filii tibi sunt? erudi illos, et curva illos a pueritia illorum.  
26Filiæ tibi sunt? serva corpus illarum, et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas.  
27Trade filiam, et grande opus feceris: et homini sensato da illam.  
28Mulier si est tibi secundum animam tuam, non projicias illam: et odibili non credas te. In toto corde tuo  
29honora patrem tuum, et gemitus matris tuæ ne obliviscaris:  
30memento quoniam nisi per illos natus non fuisses: et retribue illis, quomodo et illi tibi.  
31In tota anima tua time Dominum, et sacerdotes illius sanctifica.  
32In omni virtute tua dilige eum qui te fecit, et ministros ejus ne derelinquas.  
33Honora Deum ex tota anima tua, et honorifica sacerdotes, et propurga te cum brachiis.  
34Da illis partem, sicut mandatum est tibi, primitiarum et purgationis, et de negligentia tua purga te cum paucis.  
35Datum brachiorum tuorum, et sacrificium sanctificationis offeres Domino, et initia sanctorum.  
36Et pauperi porrige manum tuam, ut perficiatur propitiatio et benedictio tua.