katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

ECCLESIASTICUS. THE WISDOM OF JOSHUA, SON OF SIRACH. Forward. Sir.Intro.1-36

HOME | Notes
0 LIBER IESU FILII SIRACH Syrach - Wycliffe Bible(14c) Ecclesiasticus - Douay Rheims(17c) Reference
1PROLOGUS.
Multorum nobis et magnorum per legem, et prophetas, aliosque qui secuti sunt illos, sapientia demonstrata est, in quibus oportet laudare Isra¨el doctrinæ et sapientiæ causa, quia non solum ipsos loquentes necesse est esse peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri.
ECCLESIASTICUS. THE WISDOM OF JOSHUA, SON OF SIRACH. Forward. Sir.Intro.1-36
2Avus meus Jesus, postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis legis, et prophetarum, et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, voluit et ipse scribere aliquid orum quæ ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere, et illorum periti facti, magis magisque attendant animo, et confirmentur ad legitimam vitam.  
3Hortor itaque venire vos cum benevolentia, et attentiori studio lectionem facere, et veniam habere in illis, in quibus videmur, sequentes imaginem sapientiæ, deficere in verborum compositione.
Nam deficiunt verba hebraica, quando fuerint translata ad alteram linguam: non autem solum hæc, sed et ipsa ex, et prophetæ, ceteraque aliorum librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur.
 
4Nam in octavo et trigesimo anno temporibus Ptolemæi Evergetis regis, postquam perveni in Ægyptum, et cum multum temporis ibi fuissem, inveni ibi libros relictos, non parvæ neque contemnendæ doctrinæ.  
5Itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi librum istum: et multa vigilia attuli doctrinam in spatio temporis, ad illa quæ ad finem ducunt, librum istum dare, et illis qui volunt animum intendere, et discere quemadmodum oporteat instituere mores, qui secundum legem
Domini proposuerint vitam agere.