| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 5 | LIBER SAPIENTIAE SOLOMONIS | Wisdom - Wycliffe Bible(14c) | Wisdom - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 1 | Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eorum. |
The regrets of the wicked. Wis.5.1-23 | ||
| 2 | Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatæ salutis; |
|||
| 3 | dicentes intra se, pœnitentiam agentes, et præ angustia spiritus gementes: Hi sunt quos habuimus aliquando in derisum, et in similitudinem improperii. |
|||
| 4 | Nos insensati, vitam illorum æstimabamus insaniam, et finem illorum sine honore; |
|||
| 5 | ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est. |
|||
| 6 | Ergo erravimus a via veritatis, et justitiæ lumen non luxit nobis, et sol intelligentiæ non est ortus nobis. |
|||
| 7 | Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles: viam autem Domini ignoravimus. |
|||
| 8 | Quid nobis profuit superbia? aut divitiarum jactantia quid contulit nobis? |
|||
| 9 | Transierunt omnia illa tamquam umbra, et tamquam nuntius percurrens, |
|||
| 10 | et tamquam navis quæ pertransit fluctuantem aquam, cujus cum præterierit non est vestigium invenire, neque semitam carinæ illius in fluctibus; |
|||
| 11 | aut tamquam avis quæ transvolat in aëre, cujus nullum invenitur argumentum itineris, sed tantum sonitus alarum verberans levem ventum, et scindens per vim itineris aërem: commotis alistransvolavit, et post hocnullum signu |
|||
| 12 | aut tamquam sagitta emissa in locum destinatum, divisus aër continuo in se reclusus est, ut ignoretur transitus illius: |
|||
| 13 | sic et nos nati continuo desivimus esse; et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere, in malignitate autem nostra consumpti sumus. |
|||
| 14 | Talia dixerunt in inferno hi qui peccaverunt: |
|||
| 15 | quoniam spes impii tamquam lanugo est quæ a vento tollitur, et tamquam spuma gracilis quæ a procella dispergitur, et tamquam fumus qui a vento diffusus est, et tamquam memoria hospitis unius diei prætereuntis. |
|||
| 16 | Justi autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum, et cogitatio illorum apud Altissimum. |
|||
| 17 | Ideo accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini: quoniam dextera sua teget eos, et brachio sancto suo defendet illos. |
|||
| 18 | Accipiet armaturam zelus illius, et armabit creaturam ad ultionem inimicorum. |
|||
| 19 | Induet pro thorace justitiam, et accipiet pro galea judicium certum; |
|||
| 20 | sumet scutum inexpugnabile æquitatem. |
|||
| 21 | Acuet autem duram iram in lanceam, et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. |
|||
| 22 | Ibunt directe emissiones fulgurum, et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur, et ad certum locum insilient. |
|||
| 23 | Et a petrosa ira plenæ mittentur grandines; excandescet in illos aqua maris, et flumina concurrent duriter. |