katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

Judith's fame. Jdth.16.18-25

HOME | Notes
16 JUDITH Judith - Wycliffe Bible(14c) Judith - Douay Rheims(17c) Reference
18Montes a fundamentis movebuntur cum aquis; petræ, sicut cera, liquescent ante faciem tuam. Judith's fame. Jdth.16.18-25
19Qui autem timent te, magni erunt apud te per omnia.  
20Væ genti insurgenti super genus meum: Dominus enim omnipotens vindicabit in eis; in die judicii visitabit illos.  
21Dabit enim ignem et vermes in carnes eorum, ut urantur et sentiant usque in sempiternum.  
22Et factum est post hæc, omnis populus post victoriam venit in Jerusalem adorare Dominum: et mox ut purificati sunt, obtulerunt omnes holocausta, et vota, et repromissiones suas.  
23Porro Judith universa vasa bellica Holofernis, quæ dedit illi populus, et conopeum quod ipsa sustulerat de cubili ipsius, obtulit in anathema oblivionis.  
24Erat autem populus jucundus secundum faciem sanctorum: et per tres menses gaudium hujus victoriæ celebratum est cum Judith.  
25Post dies autem illos, unusquisque rediit in domum suam: et Judith magna facta est in Bethulia, et præclarior erat universæ terræ Israël.