katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

Tobit's song of praise. Tob.13.1-18

HOME | Notes
13 LIBER TOBIAE Tobit - Wycliffe Bible(14c) Tobias - Douay Rheims(17c) Reference
1Aperiens autem Tobias senior os suum, benedixit Dominum, et dixit:
Magnus es, Domine, in æternum, et in omnia sæcula regnum tuum:
Tobit's song of praise. Tob.13.1-18
2quoniam tu flagellas, et salvas; deducis ad inferos, et reducis: et non est qui effugiat manum tuam.  
3Confitemini Domino, filii Israël, et in conspectu gentium laudate eum:  
4quoniam ideo dispersit vos inter gentes quæ ignorant eum, ut vos enarretis mirabilia ejus, et faciatis scire eos quia non est alius deus omnipotens prætereum.  
5Ipse castigavit nos propter iniquitates nostras, et ipse salvabit nos propter misericordiam suam.  
6Aspicite ergo quæ fecit nobiscum, et cum timore et tremore confitemini illi: regemque sæculorum exaltate in operibus vestris.  
7Ego autem in terra captivitatis meæ confitebor illi: quoniam ostendit majestatem suam in gentem peccatricem.  
8Convertimini itaque peccatores, et facite justitiam coram Deo, credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam.  
9Ego autem et anima mea in eo lætabimur.  
10Benedicite Dominum omnes electi ejus: agite dies lætitiæ, et confitemini illi.  
11Jerusalem civitas Dei, castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum.  
12Confitere Domino in bonis tuis, et benedic Deum sæculorum: ut reædificet in te tabernaculum suum, et revocet ad te omnes captivos, et gaudeas in omnia sæcula sæculorum.  
13Luce splendida fulgebis, et omnes fines terræ adorabunt te.  
14Nationes ex longinquo ad te venient, et munera deferentes adorabunt in te Dominum, et terram tuam in sanctificationem habebunt:  
15nomen enim magnum invocabunt in te.  
16Maledicti erunt qui contempserint te, et condemnati erunt omnes qui blasphemaverint te: benedictique erunt qui ædificaverint te.  
17Tu autem lætaberis in filiis tuis, quoniam omnes benedicentur, et congregabuntur ad Dominum.  
18Beati omnes qui diligunt te, et qui gaudent super pace tua.