katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

Anxious parents. Tob.8.9-15

HOME | Notes
8 LIBER TOBIAE Tobit - Wycliffe Bible(14c) Tobias - Douay Rheims(17c) Reference
9Et nunc Domine, tu scis quia non luxuriæ causa accipio sororem meam conjugem, sed sola posteritatis dilectione, in qua benedicatur nomen tuum in sæcula sæculorum. Anxious parents. Tob.8.9-15
10Dixit quoque Sara: Miserere nobis Domine, miserere nobis, et consenescamus ambo pariter sani.  
11Et factum est circa pullorum cantum, accersiri jussit Raguel servos suos, et abierunt cum eo pariter ut foderent sepulchrum.  
12Dicebat enim: Ne forte simili modo evenerit ei, quo et ceteris illis septem viris qui sunt ingressi ad eam.  
13Cumque parassent fossam, reversus Raguel ad uxorem suam, dixit ei:  
14Mitte unam de ancillis tuis, et videat si mortuus est, ut sepeliam eum antequam illucescat dies.  
15At illa misit unam ex ancillis suis. Quæ ingressa cubiculum, reperit eos salvos et incolumes, secum pariter dormientes. Raguel's prayer. Tob.8.15-18